- THESPIA
- THESPIAHerodot Thepiae Xenophoti, Ptol. et Strab. Tespe adhuc, utbs Boeotiae satis ampla, proxima Thebis, inde 12. mill pass. in Meridiem, Megaram versus 40. ad Thespium fluv. (de quo Hesych. Θέςπιος, ποταμὸς Βοιωτίας) Plataeis finitima. A Thespiade, Teutrantis, fil. condita. Episcopois sub Archiepiscopo Atheniensi primum, dein Thebano: Eius meminit Actius Sincerus, l. 1. Epigr.Ergo tu nobis Helicon, et udaePhocidis saltus, hederisque opacumThespiae ripis nemus, et canoroVertice Pindus.Hinc Thespius, ut Thespia rupes apud Catullum, Epigr. 62. v. 27. 28. Item Thespiacus, ut moenia Thespiaca apud Val. Flaccum, l. 1. v. 93. Numeratur autem haec urbs inter ea loca, quae Musis consecrata crodidit antiquitas, unde et Musae ipsae Thespiades cognominantur. Ibi fons, qui mulierum conceptus reptaesentat, Plin. l. 1. c. 2. Et Glyceria Thespiensis, tabulam cupidinis, magm aestimatam, quam a Praxitele donô habuerat, civibus suis donavit: Unde Amor ibi coli, coeptus. Vide etiam supra, voce Cupido. Hodie vicus est urbs haec prope Heliconem, in limite Phocidis, medius inter Copaidem lacum ad Boream et Corinthiacum Sinum ad Meridiem 12. mill. Pass. utrinque; sed a Thebis 40. in Africum. Sub Turcis, Baudrand. Est et altera Thespia, urbs Theslaliae, Val. Flac. l. 4. v. 92. Tertia Satdiniae. Lloyd. Thespiades ex marmore Cleomenis opus, inter monumenta Asinii Pollionis, memorantur Plin. l. 36. c. 5. uti Thespiadum proelium ex aere, ab Euthycrate factum, l. 34. c. 8. Meminit quoque Thesipadum, ad aedem Fortunae, a Mummio dedicatarum, Cicer. 6. Verr. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.